The Light of Dawn - 6 June 1944 - Original score by Bruno ALEXIU
출시일 :
30/09/2014
발행인 :
Frederic Leibovitz Editeur
ISRC :
FRZPA1420920
Requiem - Dies Irae [MIL032 - 1]
1
2'26
Giuseppe Verdi
단어 ... Funeral & tragical. Choirs and symphony orchestra.
Dies iræ, dies illa,Solvet sæclum in favílla,Teste David cum Sibýlla !Quantus tremor est futúrus,quando judex est ventúrus,cuncta stricte discussúrus !Tuba mirum spargens sonumper sepúlcra regiónum,coget omnes ante thronum.Mors stupébit et Natúra,cum resúrget creatúra,judicánti responsúra.Liber scriptus proferétur,in quo totum continétur,unde Mundus judicétur.Judex ergo cum sedébit,quidquid latet apparébit,nihil inúltum remanébit.Quid sum miser tunc dictúrus ?Quem patrónum rogatúrus,cum vix justus sit secúrus ?Rex treméndæ majestátis,qui salvándos salvas gratis,salva me, fons pietátis.Recordáre, Jesu pie,quod sum causa tuæ viæ ;ne me perdas illa die.Quærens me, sedísti lassus,redemísti crucem passus,tantus labor non sit cassus.Juste Judex ultiónis,donum fac remissiónisante diem ratiónis.Ingemísco, tamquam reus,culpa rubet vultus meus,supplicánti parce Deus.Qui Maríam absolvísti,et latrónem exaudísti,mihi quoque spem dedísti.Preces meæ non sunt dignæ,sed tu bonus fac benígne,ne perénni cremer igne.Inter oves locum præsta,et ab hædis me sequéstra,státuens in parte dextra.Confutátis maledíctis,flammis ácribus addíctis,voca me cum benedíctis.Oro supplex et acclínis,cor contrítum quasi cinis,gere curam mei finis.Lacrimósa dies illa,qua resúrget ex favíllajudicándus homo reus.Huic ergo parce, Deus.Pie Jesu Dómine,dona eis réquiem. Amen.