단어 ... Funeral & tragical. Choirs and symphony orchestra.
Dies iræ, dies illa,Solvet sæclum in favílla,Teste David cum Sibýlla !Quantus tremor est futúrus,quando judex est ventúrus,cuncta stricte discussúrus !Tuba mirum spargens sonumper sepúlcra regiónum,coget omnes ante thronum.Mors stupébit et Natúra,cum resúrget creatúra,judicánti responsúra.Liber scriptus proferétur,in quo totum continétur,unde Mundus judicétur.Judex ergo cum sedébit,quidquid latet apparébit,nihil inúltum remanébit.Quid sum miser tunc dictúrus ?Quem patrónum rogatúrus,cum vix justus sit secúrus ?Rex treméndæ majestátis,qui salvándos salvas gratis,salva me, fons pietátis.Recordáre, Jesu pie,quod sum causa tuæ viæ ;ne me perdas illa die.Quærens me, sedísti lassus,redemísti crucem passus,tantus labor non sit cassus.Juste Judex ultiónis,donum fac remissiónisante diem ratiónis.Ingemísco, tamquam reus,culpa rubet vultus meus,supplicánti parce Deus.Qui Maríam absolvísti,et latrónem exaudísti,mihi quoque spem dedísti.Preces meæ non sunt dignæ,sed tu bonus fac benígne,ne perénni cremer igne.Inter oves locum præsta,et ab hædis me sequéstra,státuens in parte dextra.Confutátis maledíctis,flammis ácribus addíctis,voca me cum benedíctis.Oro supplex et acclínis,cor contrítum quasi cinis,gere curam mei finis.Lacrimósa dies illa,qua resúrget ex favíllajudicándus homo reus.Huic ergo parce, Deus.Pie Jesu Dómine,dona eis réquiem. Amen.
단어 ... Mystical & solemn. Choir and symphony orchestra.
Panis angelicusfit panis hominum;Dat panis coelicusfiguris terminum:O res mirabilis!manducat DominumPauper, servus, et humilis.Te trina Deitasunaque poscimus:Sic nos tu visita,sicut te colimus;Per tuas semitasduc nos quo tendimus,Ad lucem quam inhabitas.Amen.
From the Mass with three voices op.12.Mystical & solemn. Choir and ...From the Mass with three voices op.12.Mystical & solemn. Choir and symphony orchestra.
단어 ... From the book of Psalms of the Bible. Mystical & sorry. Choir and ...From the book of Psalms of the Bible. Mystical & sorry. Choir and symphony orchestra.
Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Asperges me hysopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Ierusalem. Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
From the book of Psalms of the Bible. Mystical & sorry. Choir and ...From the book of Psalms of the Bible. Mystical & sorry. Choir and symphony orchestra.
From the Second part. Also called "Messiah". Solemn & confident. ...From the Second part. Also called "Messiah". Solemn & confident. Choir, harpsichord and symphony orchestra.
Songs of Beuern: Secular songs for singers and choruses. Poignant, ...Songs of Beuern: Secular songs for singers and choruses. Poignant, powerful & imposing.